De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  2. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  3. nam tum materiem totius corporis omnem
  4. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  5. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  6. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  7. pellat et invitos cogat procedere saepe
  8. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  9. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  10. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  11. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  12. et proiecta refrenatur retroque residit.
  13. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  14. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  15. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  16. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  17. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  18. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  19. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  20. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  21. id facit exiguum clinamen principiorum
  22. nec regione loci certa nec tempore certo.
  23. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  24. copia nec porro maioribus intervallis;
  25. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  26. qua propter quo nunc in motu principiorum
  27. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  28. et post haec semper simili ratione ferentur,
  29. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  30. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  31. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  32. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  33. nam neque quo possit genus ullum materiai
  34. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  35. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  36. naturam rerum mutare et vertere motus.