De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  2. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  3. omnia qua propter debent per inane quietum
  4. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  5. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  6. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  7. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  8. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  9. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  10. obliquos videamur et id res vera refutet.
  11. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  12. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  13. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  14. sed nihil omnino recta regione viai
  15. declinare quis est qui possit cernere sese?
  16. Denique si semper motu conectitur omnis
  17. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  18. nec declinando faciunt primordia motus
  19. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  20. ex infinito ne causam causa sequatur,
  21. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  22. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  23. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  24. declinamus item motus nec tempore certo
  25. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  26. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  27. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  28. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  29. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  30. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  31. omnis enim totum per corpus materiai
  32. copia conciri debet, concita per artus
  33. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  34. ut videas initum motus a corde creari
  35. ex animique voluntate id procedere primum,
  36. inde dari porro per totum corpus et artus.