De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  2. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  3. summa tamen summa videatur stare quiete,
  4. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  5. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  6. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  7. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  8. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  9. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  10. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  11. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  12. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  13. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  14. omnia quae nobis longe confusa videntur
  15. et velut in viridi candor consistere colli.
  16. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  17. camporum complent belli simulacra cientes,
  18. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  19. aere renidescit tellus supterque virum vi
  20. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  21. icti reiectant voces ad sidera mundi
  22. et circum volitant equites mediosque repente
  23. tramittunt valido quatientes impete campos;
  24. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  25. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  26. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam longe distantia formis,
  28. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  29. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  30. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  31. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  32. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  33. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  34. esse pari filo similique adfecta figura.
  35. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  36. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque