De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  2. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  3. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  4. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  5. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  6. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  7. omnis enim totum per corpus materiai
  8. copia conciri debet, concita per artus
  9. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  10. ut videas initum motus a corde creari
  11. ex animique voluntate id procedere primum,
  12. inde dari porro per totum corpus et artus.
  13. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  14. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  15. nam tum materiem totius corporis omnem
  16. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  17. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  18. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  19. pellat et invitos cogat procedere saepe
  20. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  21. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  22. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  23. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  24. et proiecta refrenatur retroque residit.
  25. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  26. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  27. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  28. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  29. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  30. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  31. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  32. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  33. id facit exiguum clinamen principiorum
  34. nec regione loci certa nec tempore certo.
  35. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  36. copia nec porro maioribus intervallis;
  37. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  38. qua propter quo nunc in motu principiorum
  39. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  40. et post haec semper simili ratione ferentur,
  41. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  42. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  43. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  44. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  45. nam neque quo possit genus ullum materiai
  46. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  47. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  48. naturam rerum mutare et vertere motus.
  49. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  50. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  51. summa tamen summa videatur stare quiete,
  52. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  53. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  54. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  55. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  56. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  57. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  58. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  59. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  60. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  61. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  62. omnia quae nobis longe confusa videntur
  63. et velut in viridi candor consistere colli.
  64. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  65. camporum complent belli simulacra cientes,
  66. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  67. aere renidescit tellus supterque virum vi
  68. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  69. icti reiectant voces ad sidera mundi
  70. et circum volitant equites mediosque repente
  71. tramittunt valido quatientes impete campos;
  72. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  73. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  74. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  75. qualia sint et quam longe distantia formis,
  76. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  77. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  78. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  79. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  80. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  81. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  82. esse pari filo similique adfecta figura.
  83. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  84. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  85. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  86. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  87. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  88. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  89. invenies tamen inter se differre figuris.
  90. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  91. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  92. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  93. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  94. turicremas propter mactatus concidit aras
  95. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  96. at mater viridis saltus orbata peragrans
  97. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  98. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  99. conspicere amissum fetum, completque querellis
  100. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  101. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  102. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  103. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  104. oblectare animum subitamque avertere curam,
  105. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  106. derivare queunt animum curaque levare;
  107. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  108. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  109. cornigeras norunt matres agnique petulci
  110. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  111. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  112. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  113. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  114. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  115. concharumque genus parili ratione videmus
  116. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  117. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  118. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  119. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  120. unius ad certam formam primordia rerum,
  121. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  122. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  123. quare fulmineus multo penetralior ignis
  124. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  125. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  126. subtilem magis e parvis constare figuris
  127. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  128. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  129. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  130. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  131. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  132. et quamvis subito per colum vina videmus
  133. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  134. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  135. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  136. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  137. inter se possint primordia singula quaeque
  138. singula per cuiusque foramina permanare.
  139. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  140. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  141. at contra taetra absinthi natura ferique
  142. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  143. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  144. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  145. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  146. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  147. proptereaque solere vias rescindere nostris
  148. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  149. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  150. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  151. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  152. horrorem constare elementis levibus aeque
  153. ac musaea mele, per chordas organici quae
  154. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  155. neu simili penetrare putes primordia forma
  156. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  157. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  158. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  159. neve bonos rerum simili constare colores
  160. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  161. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  162. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  163. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  164. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  165. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  166. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  167. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  168. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  169. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  170. titillare magis sensus quam laedere possint,
  171. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  172. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  173. dissimili dentata modo conpungere sensus
  174. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  175. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  176. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  177. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  178. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  179. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  180. semina confundunt inter se concita sensum;
  181. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  182. tute tibi partem ferias atque experiare.
  183. qua propter longe formas distare necessest
  184. principiis, varios quae possint edere sensus.
  185. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  186. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  187. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  188. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  189. prima acie constant ictus contemnere sueta
  190. et validi silices ac duri robora ferri
  191. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  192. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  193. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  194. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  195. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  196. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  197. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  198. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  199. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  200. at non esse tamen perplexis indupedita,
  201. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  202. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  203. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  204. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  205. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  206. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  207. * * *
  208. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  209. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  210. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  211. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  212. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  213. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  214. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  215. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  216. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  217. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  218. linquit enim supera taetri primordia viri,
  219. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  220. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  221. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  222. finita variare figurarum ratione.
  223. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  224. esse infinito debebunt corporis auctu.
  225. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  226. corporis inter se multum variare figurae
  227. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  228. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  229. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  230. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  231. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  232. formai speciem totius corporis eius,
  233. quod super est, si forte voles variare figuras,
  234. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  235. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  236. si tu forte voles etiam variare figuras.
  237. ergo formarum novitatem corporis augmen
  238. subsequitur. quare non est ut credere possis
  239. esse infinitis distantia semina formis,
  240. ne quaedam cogas inmani maximitate
  241. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  242. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  243. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  244. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  245. saecla novo rerum superata colore iacerent
  246. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  247. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  248. carmina consimili ratione oppressa silerent;