De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  2. cedere item retro possent in deteriores
  3. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  4. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  5. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  6. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  7. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  8. materiem quoque finitis differe figuris.
  9. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  10. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  11. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  12. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  13. ergo finita distant ratione creata,
  14. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  15. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  16. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  17. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  18. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  19. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  20. formarum finita, necesse est quae similes sint
  21. esse infinitas aut summam materiai
  22. finitam constare, id quod non esse probavi.
  23. * * *
  24. versibus ostendam corpuscula materiai
  25. ex infinito summam rerum usque tenere
  26. undique protelo plagarum continuato.
  27. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  28. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  29. at regione locoque alio terrisque remotis
  30. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  31. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  32. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  33. milibus e multis vallo munitur eburno,
  34. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  35. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  36. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  37. unica res quaedem nativo corpore sola,
  38. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  39. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  40. unde ea progigni possit concepta, creari
  41. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  42. quippe etenim sumant alii finita per omne
  43. corpora iactari unius genitalia rei,
  44. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  45. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  46. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  47. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  48. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  49. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  50. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  51. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  52. infidi maris insidias virisque dolumque
  53. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  54. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  55. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  56. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  57. disiectare aestus diversi materiai,
  58. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  59. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  60. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  61. et res progigni et genitas procrescere posse.
  62. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  63. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  64. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  65. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  66. nec porro rerum genitales auctificique
  67. motus perpetuo possunt servare creata.
  68. sic aequo geritur certamine principiorum
  69. ex infinito contractum tempore bellum.
  70. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  71. et superantur item. miscetur funere vagor,
  72. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  73. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  74. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  75. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  76. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  77. convenit et memori mandatum mente tenere,
  78. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  79. quod genere ex uno consistat principiorum,
  80. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  81. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  82. atque potestates, ita plurima principiorum
  83. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  84. Principio tellus habet in se corpora prima,
  85. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  86. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  87. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  88. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  89. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  90. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  91. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  92. montivago generi possit praebere ferarum.
  93. quare magna deum mater materque ferarum
  94. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  95. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  96. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  97. aeris in spatio magnam pendere docentes
  98. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  99. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  100. officiis debet molliri victa parentum.
  101. muralique caput summum cinxere corona,
  102. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  103. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  104. horrifice fertur divinae matris imago.
  105. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  106. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  107. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  108. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  109. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  110. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  111. significare volunt indignos esse putandos,
  112. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  113. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  114. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  115. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  116. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  117. ingratos animos atque impia pectora volgi
  118. conterrere metu quae possint numine divae.
  119. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  120. munificat tacita mortalis muta salute,
  121. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  122. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  123. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  124. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  125. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  126. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  127. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  128. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  129. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  130. cum pueri circum puerum pernice chorea
  131. armat et in numerum pernice chorea
  132. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  133. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  134. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  135. propterea magnam armati matrem comitantur,
  136. aut quia significant divam praedicere ut armis
  137. ac virtute velint patriam defendere terram
  138. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  139. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  140. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  141. omnis enim per se divom natura necessest
  142. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  143. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  144. nam privata dolore omni, privata periclis,
  145. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  146. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  147. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  148. et quia multarum potitur primordia rerum,
  149. multa modis multis effert in lumina solis.
  150. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  151. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  152. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  153. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  154. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  155. religione animum turpi contingere parcat.
  156. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  157. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  158. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  159. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  160. dissimili vivont specie retinentque parentum
  161. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  162. tanta est in quovis genere herbae materiai
  163. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  164. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  165. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  166. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  167. dissimili perfecta figura principiorum.
  168. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  169. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  170. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  171. scintillasque agere ac late differre favillam.
  172. cetera consimili mentis ratione peragrans
  173. invenies igitur multarum semina rerum
  174. corpore celare et varias cohibere figuras.
  175. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  176. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  177. haec igitur variis debent constare figuris;
  178. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  179. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  180. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  181. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  182. conveniunt et res permixto semine constant.
  183. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  184. multa elementa vides multis communia verbis,
  185. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  186. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  187. non quo multa parum communis littera currat
  188. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  189. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  190. sic aliis in rebus item communia multa
  191. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  192. dissimili tamen inter se consistere summa
  193. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  194. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  195. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  196. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  197. semiferas hominum species existere et altos
  198. inter dum ramos egigni corpore vivo
  199. multaque conecti terrestria membra marinis,
  200. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  201. pascere naturam per terras omniparentis.
  202. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  203. seminibus certis certa genetrice creata
  204. conservare genus crescentia posse videmus.
  205. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  206. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  207. corpora discedunt conexaque convenientis
  208. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  209. reicere in terras naturam, multaque caecis
  210. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  211. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  212. vitalis motus consentire atque imitari.
  213. sed ne forte putes animalia sola teneri
  214. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  215. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  216. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  217. dissimili constare figura principiorum;
  218. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  219. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  220. semina cum porro distent, differre necessust
  221. intervalla vias conexus pondera plagas
  222. concursus motus; quae non animalia solum
  223. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  224. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  225. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  226. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  227. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  228. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  229. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  230. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  231. corpora consimili sint eius tincta colore;
  232. nullus enim color est omnino materiai
  233. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  234. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  235. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  236. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  237. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  238. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  239. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  240. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  241. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  242. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  243. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  244. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  245. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  246. immutabile enim quiddam superare necessest,
  247. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  248. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,