De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  2. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  3. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  4. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  5. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  6. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  7. iucundo sensu cura semota metuque?
  8. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  9. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  10. delicias quoque uti multas substernere possint
  11. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  12. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  13. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  14. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  15. nec domus argento fulget auroque renidet
  16. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  17. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  18. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  19. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  20. praesertim cum tempestas adridet et anni
  21. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  22. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  23. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  24. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  25. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  26. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  27. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  28. si non forte tuas legiones per loca campi
  29. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  30. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  31. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  32. his tibi tum rebus timefactae religiones
  33. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  34. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  35. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  36. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  37. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  38. audacterque inter reges rerumque potentis
  39. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  40. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  41. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  42. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  43. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  44. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  45. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  46. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  47. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  48. non radii solis neque lucida tela diei
  49. discutiant, sed naturae species ratioque.
  50. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  51. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  52. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  53. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  54. expediam: tu te dictis praebere memento.
  55. nam certe non inter se stipata cohaeret
  56. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  57. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  58. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  59. cum tamen incolumis videatur summa manere
  60. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  61. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  62. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  63. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  64. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  65. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  66. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  67. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  68. Si cessare putas rerum primordia posse
  69. cessandoque novos rerum progignere motus,
  70. avius a vera longe ratione vagaris.
  71. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  72. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  73. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  74. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  75. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  76. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  77. et quo iactari magis omnia materiai
  78. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  79. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  80. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  81. inmensumque patere in cunctas undique partis
  82. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  83. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  84. reddita corporibus primis per inane profundum,
  85. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  86. partim intervallis magnis confulta resultant,
  87. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  88. et quae cumque magis condenso conciliatu
  89. exiguis intervallis convecta resultant,
  90. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  91. haec validas saxi radices et fera ferri
  92. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  93. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  94. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  95. in magnis intervallis; haec aera rarum
  96. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  97. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  98. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  99. consociare etiam motus potuere recepta.
  100. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  101. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  102. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  103. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  104. multa minuta modis multis per inane videbis
  105. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  106. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  107. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  108. conciliis et discidiis exercita crebris;
  109. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  110. quale sit in magno iactari semper inani.
  111. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  112. exemplare dare et vestigia notitiai.
  113. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  114. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  115. quod tales turbae motus quoque materiai
  116. significant clandestinos caecosque subesse.
  117. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  118. commutare viam retroque repulsa reverti
  119. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  120. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  121. prima moventur enim per se primordia rerum,
  122. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  123. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  124. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  125. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  126. sic a principiis ascendit motus et exit
  127. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  128. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  129. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  130. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  131. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  132. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  133. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  134. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  135. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  136. convestire sua perfundens omnia luce,
  137. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  138. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  139. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  140. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  141. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  142. sed complexa meant inter se conque globata;
  143. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  144. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  145. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  146. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  147. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  148. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  149. debent ni mirum praecellere mobilitate
  150. et multo citius ferri quam lumina solis
  151. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  152. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  153. * * *
  154. nec persectari primordia singula quaeque,
  155. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  156. At quidam contra haec, ignari materiai,
  157. naturam non posse deum sine numine reddunt
  158. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  159. tempora mutare annorum frugesque creare
  160. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  161. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  162. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  163. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  164. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  165. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  166. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  167. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  168. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  169. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  170. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  171. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  172. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  173. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  174. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  175. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  176. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  177. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  178. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  179. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  180. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  181. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  182. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  183. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  184. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  185. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  186. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  187. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  188. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  189. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  190. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  191. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  192. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  193. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  194. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  195. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  196. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  197. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  198. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  199. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  200. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  201. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  202. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  203. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  204. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  205. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  206. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  207. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  208. incertisque locis spatio depellere paulum,
  209. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  210. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  211. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  212. nec foret offensus natus nec plaga creata
  213. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  214. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  215. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  216. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  217. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  218. avius a vera longe ratione recedit.
  219. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  220. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  221. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  222. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  223. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  224. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  225. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  226. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  227. omnia qua propter debent per inane quietum
  228. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  229. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  230. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  231. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  232. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  233. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  234. obliquos videamur et id res vera refutet.
  235. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  236. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  237. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  238. sed nihil omnino recta regione viai
  239. declinare quis est qui possit cernere sese?
  240. Denique si semper motu conectitur omnis
  241. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  242. nec declinando faciunt primordia motus
  243. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  244. ex infinito ne causam causa sequatur,
  245. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  246. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  247. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  248. declinamus item motus nec tempore certo