De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  2. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  3. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  4. avius a vera longe ratione recedit.
  5. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  6. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  7. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  8. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  9. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  10. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  11. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  12. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  13. omnia qua propter debent per inane quietum
  14. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  15. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  16. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  17. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  18. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  19. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  20. obliquos videamur et id res vera refutet.
  21. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  22. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  23. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  24. sed nihil omnino recta regione viai
  25. declinare quis est qui possit cernere sese?
  26. Denique si semper motu conectitur omnis
  27. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  28. nec declinando faciunt primordia motus
  29. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  30. ex infinito ne causam causa sequatur,
  31. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  32. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  33. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  34. declinamus item motus nec tempore certo
  35. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  36. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  37. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  38. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  39. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  40. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  41. omnis enim totum per corpus materiai
  42. copia conciri debet, concita per artus
  43. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  44. ut videas initum motus a corde creari
  45. ex animique voluntate id procedere primum,
  46. inde dari porro per totum corpus et artus.
  47. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  48. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  49. nam tum materiem totius corporis omnem
  50. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  51. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  52. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  53. pellat et invitos cogat procedere saepe
  54. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  55. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  56. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  57. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  58. et proiecta refrenatur retroque residit.
  59. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  60. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  61. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  62. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  63. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  64. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  65. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  66. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  67. id facit exiguum clinamen principiorum
  68. nec regione loci certa nec tempore certo.
  69. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  70. copia nec porro maioribus intervallis;
  71. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  72. qua propter quo nunc in motu principiorum
  73. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  74. et post haec semper simili ratione ferentur,
  75. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  76. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  77. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  78. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  79. nam neque quo possit genus ullum materiai
  80. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  81. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  82. naturam rerum mutare et vertere motus.
  83. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  84. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  85. summa tamen summa videatur stare quiete,
  86. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  87. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  88. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  89. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  90. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  91. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  92. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  93. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  94. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  95. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  96. omnia quae nobis longe confusa videntur
  97. et velut in viridi candor consistere colli.
  98. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  99. camporum complent belli simulacra cientes,
  100. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  101. aere renidescit tellus supterque virum vi
  102. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  103. icti reiectant voces ad sidera mundi
  104. et circum volitant equites mediosque repente
  105. tramittunt valido quatientes impete campos;
  106. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  107. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  108. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  109. qualia sint et quam longe distantia formis,
  110. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  111. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  112. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.