De Rerum Natura
Lucretius
-
- sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
- ardorem in partis et lumine conserit arva;
- in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
- transversosque volare per imbris fulmina cernis,
- nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
- concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
- Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
- corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
- ponderibus propriis, incerto tempore ferme
- incertisque locis spatio depellere paulum,
- tantum quod momen mutatum dicere possis.
- quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
- imbris uti guttae caderent per inane profundum
- nec foret offensus natus nec plaga creata
- principiis; ita nihil umquam natura creasset.
- Quod si forte aliquis credit graviora potesse
- corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
- incidere ex supero levioribus atque ita plagas
- gignere, quae possint genitalis reddere motus,
- avius a vera longe ratione recedit.
- nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
- haec pro ponderibus casus celerare necessest
- propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
- aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
- sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
- at contra nulli de nulla parte neque ullo
- tempore inane potest vacuum subsistere rei,
- quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
- omnia qua propter debent per inane quietum
- aeque ponderibus non aequis concita ferri.
- haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
- ex supero graviora neque ictus gignere per se,
- qui varient motus, per quos natura gerat res.
- quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
- corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
- obliquos videamur et id res vera refutet.
- namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
- pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,