De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  2. sed nihil omnino recta regione viai
  3. declinare quis est qui possit cernere sese?
  4. Denique si semper motu conectitur omnis
  5. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  6. nec declinando faciunt primordia motus
  7. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  8. ex infinito ne causam causa sequatur,
  9. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  10. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  11. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  12. declinamus item motus nec tempore certo
  13. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  14. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  15. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  16. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  17. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  18. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  19. omnis enim totum per corpus materiai
  20. copia conciri debet, concita per artus
  21. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  22. ut videas initum motus a corde creari
  23. ex animique voluntate id procedere primum,
  24. inde dari porro per totum corpus et artus.
  25. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  26. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  27. nam tum materiem totius corporis omnem
  28. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  29. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  30. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  31. pellat et invitos cogat procedere saepe
  32. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  33. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  34. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  35. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  36. et proiecta refrenatur retroque residit.
  37. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  38. esse aliam praeter plagas et pondera causam