De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  2. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  3. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  4. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  5. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  6. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  7. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  8. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  9. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  10. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  11. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  12. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  13. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  14. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  15. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  16. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  17. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  18. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  19. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  20. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  21. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  22. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  23. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  24. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  25. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  26. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  27. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  28. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  29. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  30. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  31. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  32. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  33. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  34. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  35. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  36. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  37. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  38. non cadere in terras stellas et sidera cernis?