De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmensumque patere in cunctas undique partis
  2. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  3. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  4. reddita corporibus primis per inane profundum,
  5. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  6. partim intervallis magnis confulta resultant,
  7. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  8. et quae cumque magis condenso conciliatu
  9. exiguis intervallis convecta resultant,
  10. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  11. haec validas saxi radices et fera ferri
  12. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  13. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  14. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  15. in magnis intervallis; haec aera rarum
  16. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  17. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  18. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  19. consociare etiam motus potuere recepta.
  20. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  21. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  22. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  23. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  24. multa minuta modis multis per inane videbis
  25. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  26. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  27. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  28. conciliis et discidiis exercita crebris;
  29. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  30. quale sit in magno iactari semper inani.
  31. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  32. exemplare dare et vestigia notitiai.
  33. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  34. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  35. quod tales turbae motus quoque materiai
  36. significant clandestinos caecosque subesse.
  37. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  38. commutare viam retroque repulsa reverti
  39. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  40. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  41. prima moventur enim per se primordia rerum,
  42. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  43. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  44. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  45. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  46. sic a principiis ascendit motus et exit
  47. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  48. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  49. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  50. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  51. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  52. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  53. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  54. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  55. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  56. convestire sua perfundens omnia luce,
  57. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  58. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  59. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  60. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  61. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  62. sed complexa meant inter se conque globata;
  63. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  64. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  65. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  66. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  67. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  68. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  69. debent ni mirum praecellere mobilitate
  70. et multo citius ferri quam lumina solis
  71. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  72. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  73. * * *
  74. nec persectari primordia singula quaeque,
  75. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  76. At quidam contra haec, ignari materiai,
  77. naturam non posse deum sine numine reddunt
  78. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  79. tempora mutare annorum frugesque creare
  80. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  81. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  82. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  83. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  84. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  85. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  86. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  87. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  88. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  89. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  90. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  91. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  92. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  93. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  94. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  95. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  96. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  97. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  98. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  99. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  100. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  101. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  102. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  103. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  104. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  105. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  106. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  107. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  108. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  109. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  110. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,