De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  2. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  3. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  4. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  5. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  6. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  7. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  8. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  9. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  10. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  11. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  12. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  13. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  14. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  15. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  16. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  17. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  18. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  19. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  20. incertisque locis spatio depellere paulum,
  21. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  22. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  23. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  24. nec foret offensus natus nec plaga creata
  25. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  26. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  27. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  28. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  29. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  30. avius a vera longe ratione recedit.
  31. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  32. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  33. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  34. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  35. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  36. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  37. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  38. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  39. omnia qua propter debent per inane quietum
  40. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  41. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  42. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  43. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  44. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  45. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  46. obliquos videamur et id res vera refutet.
  47. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  48. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  49. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  50. sed nihil omnino recta regione viai
  51. declinare quis est qui possit cernere sese?
  52. Denique si semper motu conectitur omnis
  53. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  54. nec declinando faciunt primordia motus
  55. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  56. ex infinito ne causam causa sequatur,
  57. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  58. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  59. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  60. declinamus item motus nec tempore certo
  61. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  62. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  63. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  64. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  65. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  66. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  67. omnis enim totum per corpus materiai
  68. copia conciri debet, concita per artus
  69. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  70. ut videas initum motus a corde creari
  71. ex animique voluntate id procedere primum,
  72. inde dari porro per totum corpus et artus.