De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies aliqua ratione aversa viai.
  2. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  3. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  4. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  5. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  6. inter dum resilire tamen coguntur et una
  7. principiis rerum spatium tempusque fugai
  8. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  9. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  10. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  11. infinita opus est vis undique materiai.
  12. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  13. in medium summae quod dicunt omnia niti
  14. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  15. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  16. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  17. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  18. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  19. nitier in terraque retro requiescere posta,
  20. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  21. et simili ratione animalia suppa vagari
  22. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  23. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  24. sponte sua possint in caeli templa volare;
  25. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  26. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  27. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  28. sed vanus stolidis haec * * *
  29. amplexi quod habent perv * * *
  30. nam medium nihil esse potest * * *
  31. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  32. possit ibi quicquam consistere * * *
  33. quam quavis alia longe ratione * * *
  34. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  35. per medium, per non medium, concedere debet
  36. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  37. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  38. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  39. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  40. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  41. haud igitur possunt tali ratione teneri
  42. res in concilium medii cuppedine victae.
  43. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  44. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  45. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  46. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  47. at contra tenuis exponunt aeris auras
  48. et calidos simul a medio differrier ignis,
  49. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  50. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  51. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  52. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  53. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  54. ---
  55. ---
  56. ---
  57. ---
  58. ---
  59. ---
  60. ---
  61. ---
  62. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  63. diffugiant subito magnum per inane soluta
  64. et ne cetera consimili ratione sequantur
  65. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  66. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  67. inter permixtas rerum caelique ruinas
  68. corpora solventes abeat per inane profundum,
  69. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  70. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  71. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  72. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  73. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  74. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  75. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  76. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  77. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis