De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  2. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  3. in magnis intervallis; haec aera rarum
  4. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  5. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  6. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  7. consociare etiam motus potuere recepta.
  8. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  9. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  10. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  11. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  12. multa minuta modis multis per inane videbis
  13. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  14. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  15. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  16. conciliis et discidiis exercita crebris;
  17. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  18. quale sit in magno iactari semper inani.
  19. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  20. exemplare dare et vestigia notitiai.
  21. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  22. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  23. quod tales turbae motus quoque materiai
  24. significant clandestinos caecosque subesse.
  25. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  26. commutare viam retroque repulsa reverti
  27. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  28. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  29. prima moventur enim per se primordia rerum,
  30. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  31. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  32. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  33. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  34. sic a principiis ascendit motus et exit
  35. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  36. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  37. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  38. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  39. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  40. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  41. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  42. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  43. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  44. convestire sua perfundens omnia luce,
  45. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  46. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  47. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  48. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  49. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  50. sed complexa meant inter se conque globata;
  51. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  52. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  53. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  54. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  55. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  56. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  57. debent ni mirum praecellere mobilitate
  58. et multo citius ferri quam lumina solis
  59. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  60. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  61. * * *
  62. nec persectari primordia singula quaeque,
  63. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  64. At quidam contra haec, ignari materiai,
  65. naturam non posse deum sine numine reddunt
  66. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  67. tempora mutare annorum frugesque creare
  68. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  69. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  70. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  71. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  72. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  73. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  74. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  75. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  76. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  77. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  78. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  79. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  80. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  81. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  82. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  83. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  84. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  85. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  86. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  87. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  88. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  89. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  90. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  91. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  92. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  93. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  94. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum