De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iucundo sensu cura semota metuque?
  2. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  3. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  4. delicias quoque uti multas substernere possint
  5. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  6. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  7. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  8. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  9. nec domus argento fulget auroque renidet
  10. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  11. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  12. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  13. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  14. praesertim cum tempestas adridet et anni
  15. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  16. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  17. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  18. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  19. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  20. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  21. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  22. si non forte tuas legiones per loca campi
  23. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  24. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  25. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  26. his tibi tum rebus timefactae religiones
  27. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  28. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  29. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  30. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  31. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  32. audacterque inter reges rerumque potentis
  33. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  34. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  35. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  36. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  37. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  38. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  39. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  40. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  45. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  46. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  47. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  48. expediam: tu te dictis praebere memento.
  49. nam certe non inter se stipata cohaeret
  50. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  51. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  52. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  53. cum tamen incolumis videatur summa manere
  54. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  55. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  56. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  57. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  58. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  59. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  60. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  61. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  62. Si cessare putas rerum primordia posse
  63. cessandoque novos rerum progignere motus,
  64. avius a vera longe ratione vagaris.
  65. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  66. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  67. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  68. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  69. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  70. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  71. et quo iactari magis omnia materiai
  72. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  73. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  74. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  75. inmensumque patere in cunctas undique partis
  76. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  77. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  78. reddita corporibus primis per inane profundum,
  79. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  80. partim intervallis magnis confulta resultant,
  81. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  82. et quae cumque magis condenso conciliatu
  83. exiguis intervallis convecta resultant,
  84. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  85. haec validas saxi radices et fera ferri
  86. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  87. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  88. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  89. in magnis intervallis; haec aera rarum
  90. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  91. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  92. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  93. consociare etiam motus potuere recepta.
  94. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  95. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  96. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  97. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  98. multa minuta modis multis per inane videbis
  99. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  100. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  101. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  102. conciliis et discidiis exercita crebris;
  103. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  104. quale sit in magno iactari semper inani.
  105. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  106. exemplare dare et vestigia notitiai.
  107. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  108. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  109. quod tales turbae motus quoque materiai
  110. significant clandestinos caecosque subesse.
  111. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  112. commutare viam retroque repulsa reverti
  113. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  114. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  115. prima moventur enim per se primordia rerum,
  116. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  117. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  118. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  119. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  120. sic a principiis ascendit motus et exit
  121. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  122. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  123. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  124. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  125. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  126. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  127. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  128. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  129. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  130. convestire sua perfundens omnia luce,
  131. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  132. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  133. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  134. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  135. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  136. sed complexa meant inter se conque globata;
  137. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  138. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  139. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  140. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  141. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  142. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,