De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  2. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  3. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  4. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  5. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  6. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  7. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  8. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  9. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  10. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  11. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  12. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  13. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  14. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  15. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  16. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  17. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  18. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  19. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  20. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  21. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  22. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  23. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  24. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  25. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  26. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  27. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  28. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  29. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  30. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  31. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  32. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  33. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  34. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  35. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  36. incertisque locis spatio depellere paulum,
  37. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  38. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  39. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  40. nec foret offensus natus nec plaga creata
  41. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  42. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  43. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  44. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  45. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  46. avius a vera longe ratione recedit.
  47. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  48. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  49. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  50. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  51. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  52. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  53. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  54. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  55. omnia qua propter debent per inane quietum
  56. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  57. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  58. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  59. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  60. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  61. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  62. obliquos videamur et id res vera refutet.
  63. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  64. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  65. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  66. sed nihil omnino recta regione viai
  67. declinare quis est qui possit cernere sese?
  68. Denique si semper motu conectitur omnis
  69. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  70. nec declinando faciunt primordia motus
  71. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  72. ex infinito ne causam causa sequatur,
  73. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  74. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  75. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  76. declinamus item motus nec tempore certo
  77. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  78. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  79. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  80. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  81. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  82. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  83. omnis enim totum per corpus materiai
  84. copia conciri debet, concita per artus
  85. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  86. ut videas initum motus a corde creari
  87. ex animique voluntate id procedere primum,
  88. inde dari porro per totum corpus et artus.
  89. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  90. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  91. nam tum materiem totius corporis omnem
  92. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  93. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  94. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  95. pellat et invitos cogat procedere saepe
  96. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  97. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  98. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  99. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  100. et proiecta refrenatur retroque residit.
  101. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  102. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  103. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  104. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  105. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  106. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  107. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  108. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  109. id facit exiguum clinamen principiorum
  110. nec regione loci certa nec tempore certo.
  111. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  112. copia nec porro maioribus intervallis;
  113. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  114. qua propter quo nunc in motu principiorum
  115. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  116. et post haec semper simili ratione ferentur,
  117. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  118. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  119. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  120. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  121. nam neque quo possit genus ullum materiai
  122. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  123. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  124. naturam rerum mutare et vertere motus.
  125. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  126. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  127. summa tamen summa videatur stare quiete,
  128. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  129. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  130. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  131. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  132. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  133. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  134. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  135. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  136. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  137. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  138. omnia quae nobis longe confusa videntur
  139. et velut in viridi candor consistere colli.
  140. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  141. camporum complent belli simulacra cientes,
  142. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  143. aere renidescit tellus supterque virum vi
  144. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  145. icti reiectant voces ad sidera mundi
  146. et circum volitant equites mediosque repente
  147. tramittunt valido quatientes impete campos;
  148. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  149. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  150. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  151. qualia sint et quam longe distantia formis,
  152. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  153. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  154. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  155. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  156. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  157. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  158. esse pari filo similique adfecta figura.