De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec domus argento fulget auroque renidet
  2. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  3. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  4. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  5. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  6. praesertim cum tempestas adridet et anni
  7. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  8. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  9. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  10. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  11. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  12. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  13. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  14. si non forte tuas legiones per loca campi
  15. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  16. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  17. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  18. his tibi tum rebus timefactae religiones
  19. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  20. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  21. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  22. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  23. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  24. audacterque inter reges rerumque potentis
  25. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  26. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  27. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  28. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  29. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  30. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  31. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  32. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  33. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  34. non radii solis neque lucida tela diei
  35. discutiant, sed naturae species ratioque.
  36. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  37. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  38. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  39. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  40. expediam: tu te dictis praebere memento.
  41. nam certe non inter se stipata cohaeret
  42. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  43. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  44. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  45. cum tamen incolumis videatur summa manere
  46. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  47. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  48. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  49. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  50. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  51. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  52. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  53. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  54. Si cessare putas rerum primordia posse
  55. cessandoque novos rerum progignere motus,
  56. avius a vera longe ratione vagaris.
  57. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  58. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  59. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  60. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  61. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  62. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  63. et quo iactari magis omnia materiai
  64. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  65. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  66. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  67. inmensumque patere in cunctas undique partis
  68. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  69. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  70. reddita corporibus primis per inane profundum,
  71. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  72. partim intervallis magnis confulta resultant,
  73. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  74. et quae cumque magis condenso conciliatu
  75. exiguis intervallis convecta resultant,
  76. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  77. haec validas saxi radices et fera ferri
  78. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  79. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  80. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  81. in magnis intervallis; haec aera rarum
  82. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  83. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  84. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  85. consociare etiam motus potuere recepta.
  86. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  87. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  88. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  89. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  90. multa minuta modis multis per inane videbis
  91. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  92. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  93. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  94. conciliis et discidiis exercita crebris;
  95. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  96. quale sit in magno iactari semper inani.
  97. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  98. exemplare dare et vestigia notitiai.
  99. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  100. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  101. quod tales turbae motus quoque materiai
  102. significant clandestinos caecosque subesse.
  103. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  104. commutare viam retroque repulsa reverti
  105. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  106. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  107. prima moventur enim per se primordia rerum,
  108. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  109. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  110. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  111. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  112. sic a principiis ascendit motus et exit
  113. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  114. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  115. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  116. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  117. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  118. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  119. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  120. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  121. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  122. convestire sua perfundens omnia luce,
  123. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  124. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  125. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  126. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  127. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  128. sed complexa meant inter se conque globata;
  129. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  130. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  131. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  132. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  133. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  134. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  135. debent ni mirum praecellere mobilitate
  136. et multo citius ferri quam lumina solis
  137. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  138. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  139. * * *
  140. nec persectari primordia singula quaeque,
  141. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  142. At quidam contra haec, ignari materiai,
  143. naturam non posse deum sine numine reddunt
  144. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  145. tempora mutare annorum frugesque creare
  146. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  147. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  148. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  149. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  150. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  151. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  152. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  153. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  154. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  155. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  156. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  157. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  158. nunc id quod super est de motibus expediemus.