De Rerum Natura
Lucretius
-
- et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
- ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
- ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
- sic a principiis ascendit motus et exit
- paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
- illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
- nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
- Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
- corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
- primum aurora novo cum spargit lumine terras
- et variae volucres nemora avia pervolitantes
- aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
- quam subito soleat sol ortus tempore tali
- convestire sua perfundens omnia luce,
- omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
- at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
- non per inane meat vacuum; quo tardius ire
- cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
- nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
- sed complexa meant inter se conque globata;
- qua propter simul inter se retrahuntur et extra
- officiuntur, uti cogantur tardius ire.
- at quae sunt solida primordia simplicitate,
- cum per inane meant vacuum nec res remoratur
- ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
- unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
- debent ni mirum praecellere mobilitate
- et multo citius ferri quam lumina solis
- multiplexque loci spatium transcurrere eodem
- tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
- * * *
- nec persectari primordia singula quaeque,
- ut videant qua quicque geratur cum ratione.
- At quidam contra haec, ignari materiai,
- naturam non posse deum sine numine reddunt
- tanto opere humanis rationibus atmoderate
- tempora mutare annorum frugesque creare
- et iam cetera, mortalis quae suadet adire