De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  2. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  3. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  4. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  5. et latices dulcis guttas similique sapore
  6. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  7. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  8. herbarum genera et fruges frondesque videri
  9. dispertita inter terram latitare minute,
  10. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  11. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  12. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  13. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  14. verum semina multimodis inmixta latere
  15. multarum rerum in rebus communia debent.
  16. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  17. arboribus vicina cacumina summa terantur
  18. inter se validis facere id cogentibus austris,
  19. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  20. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  21. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  22. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  23. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  24. non possent ullum tempus celarier ignes,
  25. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  26. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  27. permagni referre eadem primordia saepe
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque,
  30. atque eadem paulo inter se mutata creare
  31. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  32. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  33. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  34. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  35. si fieri non posse putas, quin materiai
  36. corpora consimili natura praedita fingas,
  37. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  38. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  39. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  40. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  41. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  42. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  43. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  44. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  45. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  46. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  47. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  48. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  49. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  50. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  51. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  52. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  53. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  54. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  55. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  56. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  57. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  58. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  59. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  60. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  61. sed potius tali facto recreata valescat,
  62. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  63. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  64. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  65. carmine Pierio rationem exponere nostram
  66. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  67. si tibi forte animum tali ratione tenere
  68. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  69. naturam rerum, qua constet compta figura.
  70. Sed quoniam docui solidissima materiai
  71. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  72. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  73. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  74. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  75. pervideamus utrum finitum funditus omne
  76. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  77. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  78. finitumst; namque extremum debebat habere.
  79. extremum porro nullius posse videtur
  80. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  81. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  82. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  83. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  84. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  85. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  86. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  87. Praeterea si iam finitum constituatur
  88. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  89. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  90. id validis utrum contortum viribus ire
  91. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  92. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  93. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  94. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  95. cogit ut exempta concedas fine patere.
  96. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  97. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  98. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  99. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  100. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  101. fiet uti nusquam possit consistere finis
  102. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  103. Praeterea spatium summai totius omne
  104. undique si inclusum certis consisteret oris
  105. finitumque foret, iam copia materiai
  106. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  107. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  108. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  109. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  110. ex infinito iam tempore subsidendo.
  111. at nunc ni mirum requies data principiorum
  112. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  113. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  114. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  115. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  116. ex infinito cita corpora materiai.
  117. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  118. aer dissaepit collis atque aera montes,
  119. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  120. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  121. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  122. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  123. perpetuo possint aevi labentia tractu
  124. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  125. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  126. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  127. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  128. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  129. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  130. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  131. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  132. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  133. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  134. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  135. exiguum possent horai sistere tempus;
  136. nam dispulsa suo de coetu materiai
  137. copia ferretur magnum per inane soluta,
  138. sive adeo potius numquam concreta creasset
  139. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  140. nam certe neque consilio primordia rerum
  141. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  142. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  143. sed quia multa modis multis mutata per omne
  144. ex infinito vexantur percita plagis,
  145. omne genus motus et coetus experiundo
  146. tandem deveniunt in talis disposituras,
  147. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  148. et multos etiam magnos servata per annos
  149. ut semel in motus coniectast convenientis,
  150. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  151. integrent amnes et solis terra vapore
  152. fota novet fetus summissaque gens animantum
  153. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  154. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  155. ex infinito suboriri copia posset,
  156. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  157. nam vel uti privata cibo natura animantum
  158. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  159. dissolui simul ac defecit suppeditare
  160. materies aliqua ratione aversa viai.
  161. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  162. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  163. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  164. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  165. inter dum resilire tamen coguntur et una
  166. principiis rerum spatium tempusque fugai
  167. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  168. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  169. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  170. infinita opus est vis undique materiai.
  171. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  172. in medium summae quod dicunt omnia niti
  173. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  174. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  175. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  176. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  177. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  178. nitier in terraque retro requiescere posta,
  179. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  180. et simili ratione animalia suppa vagari
  181. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  182. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  183. sponte sua possint in caeli templa volare;
  184. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  185. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  186. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  187. sed vanus stolidis haec * * *
  188. amplexi quod habent perv * * *
  189. nam medium nihil esse potest * * *
  190. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  191. possit ibi quicquam consistere * * *
  192. quam quavis alia longe ratione * * *
  193. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  194. per medium, per non medium, concedere debet
  195. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  196. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  197. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  198. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  199. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  200. haud igitur possunt tali ratione teneri
  201. res in concilium medii cuppedine victae.
  202. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  203. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  204. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  205. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  206. at contra tenuis exponunt aeris auras
  207. et calidos simul a medio differrier ignis,
  208. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  209. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  210. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  211. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  212. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  213. ---
  214. ---
  215. ---
  216. ---
  217. ---
  218. ---
  219. ---
  220. ---
  221. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  222. diffugiant subito magnum per inane soluta
  223. et ne cetera consimili ratione sequantur
  224. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  225. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  226. inter permixtas rerum caelique ruinas
  227. corpora solventes abeat per inane profundum,
  228. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  229. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  230. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  231. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  232. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  233. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  234. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  235. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  236. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore