De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significant clandestinos caecosque subesse.
  2. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  3. commutare viam retroque repulsa reverti
  4. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  5. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  6. prima moventur enim per se primordia rerum,
  7. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  8. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  9. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  10. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  11. sic a principiis ascendit motus et exit
  12. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  13. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  14. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  15. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  16. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  17. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  18. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  19. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  20. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  21. convestire sua perfundens omnia luce,
  22. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  23. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  24. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  25. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  26. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  27. sed complexa meant inter se conque globata;
  28. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  29. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  30. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  31. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  32. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  33. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  34. debent ni mirum praecellere mobilitate
  35. et multo citius ferri quam lumina solis
  36. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  37. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  38. * * *
  39. nec persectari primordia singula quaeque,
  40. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  41. At quidam contra haec, ignari materiai,
  42. naturam non posse deum sine numine reddunt
  43. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  44. tempora mutare annorum frugesque creare
  45. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  46. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  47. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  48. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  49. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  50. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  51. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  52. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  53. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  54. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  55. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  56. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  57. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  58. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  59. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  60. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  61. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  62. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  63. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  64. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  65. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  66. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  67. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  68. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  69. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  70. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  71. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  72. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  73. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  74. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  75. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  76. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  77. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  78. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  79. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  80. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  81. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  82. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  83. non cadere in terras stellas et sidera cernis?