De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  2. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  3. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  4. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  5. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  6. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  7. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  8. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  9. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  10. incertisque locis spatio depellere paulum,
  11. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  12. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  13. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  14. nec foret offensus natus nec plaga creata
  15. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  16. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  17. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  18. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  19. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  20. avius a vera longe ratione recedit.
  21. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  22. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  23. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  24. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  25. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  26. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  27. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  28. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  29. omnia qua propter debent per inane quietum
  30. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  31. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  32. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  33. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  34. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  35. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  36. obliquos videamur et id res vera refutet.
  37. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  38. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  39. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  40. sed nihil omnino recta regione viai
  41. declinare quis est qui possit cernere sese?
  42. Denique si semper motu conectitur omnis
  43. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  44. nec declinando faciunt primordia motus
  45. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  46. ex infinito ne causam causa sequatur,
  47. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  48. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  49. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  50. declinamus item motus nec tempore certo
  51. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  52. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  53. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  54. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  55. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  56. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  57. omnis enim totum per corpus materiai
  58. copia conciri debet, concita per artus
  59. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  60. ut videas initum motus a corde creari
  61. ex animique voluntate id procedere primum,
  62. inde dari porro per totum corpus et artus.
  63. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  64. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  65. nam tum materiem totius corporis omnem
  66. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  67. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  68. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  69. pellat et invitos cogat procedere saepe
  70. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  71. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  72. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  73. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  74. et proiecta refrenatur retroque residit.
  75. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  76. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  77. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  78. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  79. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  80. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  81. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  82. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  83. id facit exiguum clinamen principiorum