De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  2. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  3. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  4. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  5. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  6. audacterque inter reges rerumque potentis
  7. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  8. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  9. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  10. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  11. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  12. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  13. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  14. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  15. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  16. non radii solis neque lucida tela diei
  17. discutiant, sed naturae species ratioque.
  18. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  19. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  20. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  21. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  22. expediam: tu te dictis praebere memento.
  23. nam certe non inter se stipata cohaeret
  24. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  25. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  26. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  27. cum tamen incolumis videatur summa manere
  28. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  29. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  30. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  31. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  32. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  33. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  34. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  35. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  36. Si cessare putas rerum primordia posse
  37. cessandoque novos rerum progignere motus,
  38. avius a vera longe ratione vagaris.
  39. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  40. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  41. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  42. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  43. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  44. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  45. et quo iactari magis omnia materiai
  46. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  47. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  48. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  49. inmensumque patere in cunctas undique partis
  50. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  51. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  52. reddita corporibus primis per inane profundum,
  53. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  54. partim intervallis magnis confulta resultant,
  55. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  56. et quae cumque magis condenso conciliatu
  57. exiguis intervallis convecta resultant,
  58. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  59. haec validas saxi radices et fera ferri
  60. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  61. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  62. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  63. in magnis intervallis; haec aera rarum
  64. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  65. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  66. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  67. consociare etiam motus potuere recepta.
  68. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  69. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  70. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  71. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  72. multa minuta modis multis per inane videbis
  73. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  74. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  75. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  76. conciliis et discidiis exercita crebris;
  77. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  78. quale sit in magno iactari semper inani.
  79. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  80. exemplare dare et vestigia notitiai.
  81. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  82. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  83. quod tales turbae motus quoque materiai