De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  2. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  3. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  4. conterimusque boves et viris agricolarum,
  5. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  6. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  7. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  8. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  9. et cum tempora temporibus praesentia confert
  10. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  11. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  12. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  13. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  14. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  15. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  16. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  17. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis