De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  2. et quo latior est, in cunctas undique partis
  3. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  4. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  5. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  6. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  7. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  8. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  9. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  10. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  11. corpora conficere et plagis infesta domare.
  12. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  13. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  14. omnia debet enim cibus integrare novando
  15. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  16. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  17. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  18. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  19. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  20. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  21. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  22. aurea de caelo demisit funis in arva
  23. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  24. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  25. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  26. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  27. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  28. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  29. conterimusque boves et viris agricolarum,
  30. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  31. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  32. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  33. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  34. et cum tempora temporibus praesentia confert
  35. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  36. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  37. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  38. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  39. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  40. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  41. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  42. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur