De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  2. unde homines dum se falso terrore coacti
  3. effugisse volunt longe longeque remosse,
  4. sanguine civili rem conflant divitiasque
  5. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  6. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  7. et consanguineum mensas odere timentque.
  8. consimili ratione ab eodem saepe timore
  9. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  10. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  11. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  12. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  13. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  14. percipit humanos odium lucisque videndae,
  15. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  16. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  17. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  18. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  19. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  20. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  21. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  22. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  23. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  24. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis neque lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  29. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  30. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  31. atque oculei partes animantis totius extant.
  32. ---
  33. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  34. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  35. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  36. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  37. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  38. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  39. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  40. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  41. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  42. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  43. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  44. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  45. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  46. in nullo caput interea sit forte dolore.
  47. Praeterea molli cum somno dedita membra
  48. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  49. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  50. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  51. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  52. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  53. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  54. principio fit uti detracto corpore multo
  55. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  56. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  57. diffugere forasque per os est editus ,
  58. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  59. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  60. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  61. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  62. semina, curare in membris ut vita moretur.
  63. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  64. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  65. quapropter quoniam est animi natura reperta
  66. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  67. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  68. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  69. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  70. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  71. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  72. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  73. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  74. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  75. idque situm media regione in pectoris haeret.
  76. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  77. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  78. cetera pars animae per totum dissita corpus
  79. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  80. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  81. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  82. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  83. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  84. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  85. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  86. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  87. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  88. consentire animam totam per membra videmus
  89. sudoresque ita palloremque existere toto
  90. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  91. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  92. denique concidere ex animi terrore videmus
  93. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  94. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  95. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  96. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  97. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  98. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  99. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  100. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  101. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  102. corporea natura animum constare animamque?
  103. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  104. consentire animum nobis in corpore cernis.
  105. si minus offendit vitam vis horrida teli
  106. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  107. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  108. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  109. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.