De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accedere et nova se species ostendere rerum.
  2. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  3. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  4. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  5. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  6. principio caeli clarum purumque colorem
  7. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  8. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  9. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  10. ex improviso si sint obiecta repente,
  11. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  12. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  13. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  14. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  15. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  16. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  17. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  18. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  19. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  20. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  21. infinita foris haec extra moenia mundi,
  22. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  23. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  24. Principio nobis in cunctas undique partis
  25. et latere ex utroque supra supterque per omne
  26. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  27. vociferatur, et elucet natura profundi.
  28. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  29. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  30. seminaque innumero numero summaque profunda
  31. multimodis volitent aeterno percita motu,
  32. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  33. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  34. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  35. sponte sua forte offensando semina rerum
  36. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  37. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  38. magnarum rerum fierent exordia semper,
  39. terrai maris et caeli generisque animantum.
  40. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  41. esse alios alibi congressus materiai,
  42. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  43. Praeterea cum materies est multa parata,
  44. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  45. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  46. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  47. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  48. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  49. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  50. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  51. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  52. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  53. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  54. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  55. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  56. sint genere. in primis animalibus indice mente
  57. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  58. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  59. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  60. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  61. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  62. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  63. quando quidem vitae depactus terminus alte
  64. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  65. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  66. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  67. libera continuo, dominis privata superbis,
  68. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  69. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  70. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  71. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  72. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  73. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  74. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  75. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  76. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  77. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  78. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  79. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  80. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  81. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  82. primigenum maris et terrae solisque coortum
  83. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  84. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  85. unde mare et terrae possent augescere et unde
  86. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  87. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  88. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  89. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  90. umor ad umorem, terreno corpore terra
  91. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  92. donique ad extremum crescendi perfica finem
  93. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  94. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  95. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  96. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  97. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  98. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  99. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  100. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  101. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  102. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  103. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  104. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  105. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  106. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  107. inde minutatim vires et robur adultum
  108. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.