De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  2. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  3. inde minutatim vires et robur adultum
  4. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  5. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  6. et quo latior est, in cunctas undique partis
  7. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  8. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  9. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  10. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  11. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  12. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  13. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  14. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  15. corpora conficere et plagis infesta domare.
  16. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  17. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  18. omnia debet enim cibus integrare novando
  19. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  20. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  21. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  22. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  23. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  24. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  25. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  26. aurea de caelo demisit funis in arva
  27. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  28. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  29. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  30. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  31. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  32. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  33. conterimusque boves et viris agricolarum,
  34. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  35. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  36. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  37. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  38. et cum tempora temporibus praesentia confert
  39. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  40. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  41. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  42. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  43. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  44. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  45. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  46. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi