De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  2. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  3. qualia sint et quam variis distantia formis
  4. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  5. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  6. hasce secundum res animi natura videtur
  7. atque animae claranda meis iam versibus esse
  8. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  9. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  10. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  11. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  12. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  13. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  14. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  15. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  16. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  17. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  18. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  19. extorres idem patria longeque fugati
  20. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  21. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  22. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  23. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  24. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  25. acrius advertunt animos ad religionem.
  26. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  27. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  28. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  29. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  30. denique avarities et honorum caeca cupido,
  31. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  32. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  33. noctes atque dies niti praestante labore
  34. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  35. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  36. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  37. semota ab dulci vita stabilique videtur
  38. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  39. unde homines dum se falso terrore coacti
  40. effugisse volunt longe longeque remosse,
  41. sanguine civili rem conflant divitiasque
  42. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  43. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  44. et consanguineum mensas odere timentque.
  45. consimili ratione ab eodem saepe timore
  46. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  47. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  48. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  49. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  50. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  51. percipit humanos odium lucisque videndae,
  52. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  53. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  54. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  55. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  56. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  57. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  58. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  59. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  60. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  61. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  62. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  63. non radii solis neque lucida tela diei
  64. discutiant, sed naturae species ratioque.
  65. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  66. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  67. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  68. atque oculei partes animantis totius extant.
  69. ---
  70. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  71. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  72. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  73. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  74. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  75. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  76. sic animi sensum non certa parte reponunt;