De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminaque innumero numero summaque profunda
  2. multimodis volitent aeterno percita motu,
  3. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  4. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  5. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  6. sponte sua forte offensando semina rerum
  7. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  8. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  9. magnarum rerum fierent exordia semper,
  10. terrai maris et caeli generisque animantum.
  11. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  12. esse alios alibi congressus materiai,
  13. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  14. Praeterea cum materies est multa parata,
  15. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  16. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  17. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  18. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  19. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  20. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  21. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  22. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  23. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  24. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  25. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  26. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  27. sint genere. in primis animalibus indice mente
  28. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  29. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  30. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  31. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  32. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  33. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  34. quando quidem vitae depactus terminus alte
  35. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  36. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  37. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  38. libera continuo, dominis privata superbis,
  39. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  40. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  41. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  42. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  43. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  44. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  45. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  46. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  47. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  48. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  49. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  50. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  51. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  52. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  53. primigenum maris et terrae solisque coortum
  54. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  55. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  56. unde mare et terrae possent augescere et unde
  57. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  58. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  59. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  60. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  61. umor ad umorem, terreno corpore terra
  62. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  63. donique ad extremum crescendi perfica finem
  64. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  65. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  66. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  67. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  68. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  69. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  70. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  71. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  72. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  73. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  74. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  75. nam certe fluere atque recedere corpora rebus