De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  2. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  3. libera continuo, dominis privata superbis,
  4. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  5. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  6. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  7. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  8. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  9. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  10. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  11. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  12. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  13. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  14. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  15. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  16. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  17. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  18. primigenum maris et terrae solisque coortum
  19. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  20. semina, quae magnum iaculando contulit omne,