De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde mare et terrae possent augescere et unde
  2. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  3. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  4. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  5. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  6. umor ad umorem, terreno corpore terra
  7. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  8. donique ad extremum crescendi perfica finem
  9. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  10. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  11. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  12. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  13. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  14. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  15. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  16. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  17. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  18. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  19. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  20. nam certe fluere atque recedere corpora rebus