De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  2. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  3. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  4. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  5. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  6. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  7. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  8. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  9. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  10. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  11. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  12. sint genere. in primis animalibus indice mente
  13. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  14. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  15. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  16. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  17. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  18. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  19. quando quidem vitae depactus terminus alte
  20. tam manet haec et tam nativo corpore constant