De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  2. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  3. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  4. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  5. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  6. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  7. quando quidem vitae depactus terminus alte
  8. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  9. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  10. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  11. libera continuo, dominis privata superbis,
  12. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  13. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  14. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  15. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  16. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  17. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  18. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  19. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  20. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  21. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  22. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  23. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  24. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  25. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  26. primigenum maris et terrae solisque coortum
  27. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  28. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  29. unde mare et terrae possent augescere et unde
  30. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  31. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  32. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  33. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  34. umor ad umorem, terreno corpore terra
  35. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  36. donique ad extremum crescendi perfica finem
  37. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  38. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra