De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  2. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  3. infinita foris haec extra moenia mundi,
  4. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  5. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  6. Principio nobis in cunctas undique partis
  7. et latere ex utroque supra supterque per omne
  8. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  9. vociferatur, et elucet natura profundi.
  10. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  11. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  12. seminaque innumero numero summaque profunda
  13. multimodis volitent aeterno percita motu,
  14. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  15. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  16. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  17. sponte sua forte offensando semina rerum
  18. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  19. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  20. magnarum rerum fierent exordia semper,
  21. terrai maris et caeli generisque animantum.
  22. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  23. esse alios alibi congressus materiai,
  24. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  25. Praeterea cum materies est multa parata,
  26. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  27. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  28. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  29. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  30. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  31. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  32. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  33. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  34. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  35. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  36. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  37. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  38. sint genere. in primis animalibus indice mente