De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  2. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  3. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  4. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  5. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  6. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  7. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  8. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  9. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  10. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  11. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  12. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  13. inde minutatim vires et robur adultum
  14. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  15. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  16. et quo latior est, in cunctas undique partis
  17. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  18. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  19. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  20. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  21. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  22. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  23. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  24. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  25. corpora conficere et plagis infesta domare.
  26. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  27. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  28. omnia debet enim cibus integrare novando
  29. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  30. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  31. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  32. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  33. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  34. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  35. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  36. aurea de caelo demisit funis in arva
  37. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  38. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.