De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terrai maris et caeli generisque animantum.
  2. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  3. esse alios alibi congressus materiai,
  4. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  5. Praeterea cum materies est multa parata,
  6. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  7. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  8. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  9. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  10. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  11. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  12. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  13. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  14. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  15. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  16. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  17. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  18. sint genere. in primis animalibus indice mente
  19. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  20. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  21. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  22. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  23. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  24. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  25. quando quidem vitae depactus terminus alte
  26. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  27. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  28. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  29. libera continuo, dominis privata superbis,
  30. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  31. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  32. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  33. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  34. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  35. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  36. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  37. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  38. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  39. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  40. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  41. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  42. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  43. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  44. primigenum maris et terrae solisque coortum
  45. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  46. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  47. unde mare et terrae possent augescere et unde
  48. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  49. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  50. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  51. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  52. umor ad umorem, terreno corpore terra
  53. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  54. donique ad extremum crescendi perfica finem
  55. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  56. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra