De Rerum Natura
Lucretius
-
- vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
- omnibus hic aetas debet consistere rebus,
- hic natura suis refrenat viribus auctum.
- nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
- paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
- plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
- dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
- non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
- et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
- nam certe fluere atque recedere corpora rebus
- multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
- donec alescendi summum tetigere cacumen.
- inde minutatim vires et robur adultum
- frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
- quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
- et quo latior est, in cunctas undique partis
- plura modo dispargit et a se corpora mittit,
- nec facile in venas cibus omnis diditur ei
- nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
- unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
- iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
- sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
- quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
- nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
- corpora conficere et plagis infesta domare.
- Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
- expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
- omnia debet enim cibus integrare novando
- et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
- ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
- quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
- Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
- vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
- saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
- haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
- aurea de caelo demisit funis in arva
- nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
- sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
- praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
- sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
- ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
- quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
- conterimusque boves et viris agricolarum,
- conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
- usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
- iamque caput quassans grandis suspirat arator
- crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
- et cum tempora temporibus praesentia confert
- praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
- tristis item vetulae vitis sator atque vietae
- temporis incusat momen saeclumque fatigat,
- et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
- perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
- cum minor esset agri multo modus ante viritim;
- nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
- ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.