De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  2. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  3. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  4. acrius advertunt animos ad religionem.
  5. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  6. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  7. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  8. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  9. denique avarities et honorum caeca cupido,
  10. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  11. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  14. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  15. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  16. semota ab dulci vita stabilique videtur
  17. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  18. unde homines dum se falso terrore coacti
  19. effugisse volunt longe longeque remosse,
  20. sanguine civili rem conflant divitiasque
  21. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  22. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  23. et consanguineum mensas odere timentque.
  24. consimili ratione ab eodem saepe timore
  25. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  26. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  27. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  28. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  29. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  30. percipit humanos odium lucisque videndae,
  31. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  32. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  33. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  34. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  35. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  36. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  37. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  38. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  39. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  40. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  45. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  46. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  47. atque oculei partes animantis totius extant.
  48. ---
  49. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  50. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  51. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  52. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  53. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  54. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  55. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  56. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  57. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  58. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  59. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  60. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  61. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  62. in nullo caput interea sit forte dolore.
  63. Praeterea molli cum somno dedita membra
  64. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  65. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  66. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  67. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  68. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  69. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  70. principio fit uti detracto corpore multo
  71. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  72. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  73. diffugere forasque per os est editus ,
  74. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  75. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  76. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  77. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  78. semina, curare in membris ut vita moretur.
  79. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  80. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  81. quapropter quoniam est animi natura reperta
  82. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  83. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  84. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  85. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  86. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  87. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  88. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  89. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  90. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  91. idque situm media regione in pectoris haeret.
  92. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  93. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  94. cetera pars animae per totum dissita corpus
  95. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  96. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  97. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  98. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  99. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  100. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  101. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  102. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  103. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  104. consentire animam totam per membra videmus
  105. sudoresque ita palloremque existere toto
  106. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  107. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  108. denique concidere ex animi terrore videmus
  109. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  110. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  111. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  112. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  113. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  114. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  115. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  116. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  117. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  118. corporea natura animum constare animamque?
  119. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  120. consentire animum nobis in corpore cernis.
  121. si minus offendit vitam vis horrida teli
  122. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  123. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  124. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  125. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  126. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  127. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  128. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  129. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  130. principio esse aio persuptilem atque minutis
  131. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  132. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  133. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  134. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  135. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  136. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  137. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  138. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  139. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  140. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  141. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  142. at contra mellis constantior est natura
  143. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  144. haeret enim inter se magis omnis materiai
  145. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  146. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  147. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  148. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  149. at contra lapidum coniectum spicarumque
  150. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  151. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  152. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  153. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  154. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  155. mobilis egregie, perquam constare necessest
  156. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  157. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  158. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  159. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  160. quam tenui constet textura quamque loco se
  161. contineat parvo, si possit conglomerari,
  162. quod simul atque hominem leti secura quies est
  163. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  164. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  165. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  166. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.