De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  2. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  3. magnarum rerum fierent exordia semper,
  4. terrai maris et caeli generisque animantum.
  5. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  6. esse alios alibi congressus materiai,
  7. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  8. Praeterea cum materies est multa parata,
  9. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  10. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  11. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  12. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  13. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  14. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  15. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  16. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  17. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  18. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  19. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  20. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  21. sint genere. in primis animalibus indice mente
  22. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  23. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  24. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  25. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  26. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  27. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  28. quando quidem vitae depactus terminus alte
  29. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  30. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  31. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  32. libera continuo, dominis privata superbis,
  33. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  34. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  35. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  36. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  37. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  38. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  39. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  40. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  41. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  42. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  43. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  44. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  45. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  46. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  47. primigenum maris et terrae solisque coortum
  48. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  49. semina, quae magnum iaculando contulit omne,