De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res ut convertant formas mutentque colores
  2. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  3. ut noscas referre earum primordia rerum
  4. cum quibus et quali positura contineantur
  5. et quos inter se dent motus accipiantque,
  6. neve putes aeterna penes residere potesse
  7. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  8. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  9. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  10. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  11. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  12. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  13. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  14. consimilis; verum positura discrepitant res.
  15. sic ipsis in rebus item iam materiai
  16. intervalla vias conexus pondera plagas
  17. concursus motus ordo positura figurae
  18. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  19. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  20. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  21. accedere et nova se species ostendere rerum.
  22. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  23. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  24. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  25. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  26. principio caeli clarum purumque colorem
  27. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  28. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  29. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  30. ex improviso si sint obiecta repente,
  31. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  32. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  33. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  34. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  35. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  36. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  37. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  38. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,