De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  2. principio caeli clarum purumque colorem
  3. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  4. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  5. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  6. ex improviso si sint obiecta repente,
  7. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  8. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  9. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  10. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  11. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  12. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  13. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  14. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  15. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  16. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  17. infinita foris haec extra moenia mundi,
  18. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  19. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  20. Principio nobis in cunctas undique partis
  21. et latere ex utroque supra supterque per omne
  22. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  23. vociferatur, et elucet natura profundi.
  24. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  25. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  26. seminaque innumero numero summaque profunda
  27. multimodis volitent aeterno percita motu,
  28. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  29. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  30. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  31. sponte sua forte offensando semina rerum
  32. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  33. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  34. magnarum rerum fierent exordia semper,
  35. terrai maris et caeli generisque animantum.
  36. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  37. esse alios alibi congressus materiai,
  38. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  39. Praeterea cum materies est multa parata,
  40. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  41. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  42. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  43. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  44. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  45. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  46. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  47. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  48. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  49. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  50. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  51. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  52. sint genere. in primis animalibus indice mente
  53. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  54. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  55. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  56. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  57. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  58. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  59. quando quidem vitae depactus terminus alte
  60. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  61. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  62. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  63. libera continuo, dominis privata superbis,
  64. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  65. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  66. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  67. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  68. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  69. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  70. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  71. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  72. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  73. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  74. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  75. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  76. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  77. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  78. primigenum maris et terrae solisque coortum
  79. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  80. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  81. unde mare et terrae possent augescere et unde
  82. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  83. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  84. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  85. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  86. umor ad umorem, terreno corpore terra
  87. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  88. donique ad extremum crescendi perfica finem
  89. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  90. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  91. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  92. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  93. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  94. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  95. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  96. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  97. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  98. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  99. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  100. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  101. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  102. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  103. inde minutatim vires et robur adultum
  104. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  105. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  106. et quo latior est, in cunctas undique partis
  107. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  108. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  109. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  110. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  111. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  112. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  113. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  114. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  115. corpora conficere et plagis infesta domare.
  116. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  117. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  118. omnia debet enim cibus integrare novando
  119. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  120. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  121. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  122. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  123. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  124. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  125. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  126. aurea de caelo demisit funis in arva
  127. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  128. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  129. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  130. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  131. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  132. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  133. conterimusque boves et viris agricolarum,
  134. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  135. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  136. iamque caput quassans grandis suspirat arator