De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magni referre ea primum quantula constent,
  2. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  3. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  4. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  5. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  6. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  7. antiquis ex ordinibus permota nova re
  8. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  9. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  10. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  11. * * *
  12. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  13. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  14. mollia mortali consistere corpore creta.
  15. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  16. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  17. aut similis totis animalibus esse putari.
  18. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  19. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  20. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  21. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  22. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  23. vitali ut possint consentire undique sensu.
  24. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  25. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  26. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  27. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  28. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  29. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  30. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  31. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  32. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  33. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  34. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  35. quatinus in pullos animalis vertier ova
  36. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  37. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  38. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  39. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  40. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  41. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  42. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  43. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  44. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  45. Principio nequeunt ullius corporis esse
  46. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  47. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  48. aere fluminibus terris terraque creatis,
  49. nec congressa modo vitalis convenientes
  50. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  51. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  52. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  53. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  54. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  55. dissoluuntur enim positurae principiorum
  56. et penitus motus vitales inpediuntur,
  57. donec materies omnis concussa per artus
  58. vitalis animae nodos a corpore solvit
  59. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  60. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  61. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  62. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  63. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  64. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  65. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  66. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  67. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  68. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  69. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  70. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  71. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  72. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  73. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  74. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  75. scire licet nullo primordia posse dolore
  76. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  77. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  78. corporibus, quorum motus novitate laborent
  79. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  80. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  81. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  82. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  83. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  84. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  85. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  86. multaque de rerum mixtura dicere callent
  87. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  88. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  89. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  90. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  91. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  92. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  93. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  94. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  95. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  96. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  97. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  98. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  99. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  100. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  101. umoris guttas mater cum terra recepit,
  102. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  103. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  104. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  105. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  106. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  107. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  108. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  109. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  110. nec sic interemit mors res ut materiai
  111. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  112. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  113. res ut convertant formas mutentque colores
  114. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  115. ut noscas referre earum primordia rerum
  116. cum quibus et quali positura contineantur
  117. et quos inter se dent motus accipiantque,
  118. neve putes aeterna penes residere potesse
  119. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  120. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  121. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  122. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  123. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  124. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  125. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  126. consimilis; verum positura discrepitant res.
  127. sic ipsis in rebus item iam materiai
  128. intervalla vias conexus pondera plagas
  129. concursus motus ordo positura figurae
  130. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  131. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  132. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  133. accedere et nova se species ostendere rerum.
  134. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  135. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  136. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,