De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  2. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  3. cana cadens violat semperque innubilus aether
  4. integit et large diffuso lumine ridet:
  5. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  6. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  7. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  8. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  9. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  10. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  11. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  12. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  13. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  14. qualia sint et quam variis distantia formis
  15. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  16. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  17. hasce secundum res animi natura videtur
  18. atque animae claranda meis iam versibus esse
  19. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  20. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  21. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  22. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  23. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  24. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  25. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  26. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  27. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  28. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  29. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  30. extorres idem patria longeque fugati
  31. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  32. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  33. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  34. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  35. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  36. acrius advertunt animos ad religionem.
  37. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  38. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  39. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  40. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  41. denique avarities et honorum caeca cupido,
  42. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  43. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  44. noctes atque dies niti praestante labore
  45. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  46. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  47. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  48. semota ab dulci vita stabilique videtur
  49. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  50. unde homines dum se falso terrore coacti
  51. effugisse volunt longe longeque remosse,
  52. sanguine civili rem conflant divitiasque
  53. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  54. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  55. et consanguineum mensas odere timentque.
  56. consimili ratione ab eodem saepe timore
  57. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  58. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  59. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  60. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  61. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  62. percipit humanos odium lucisque videndae,
  63. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  64. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  65. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  66. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  67. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  68. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  69. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  70. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  71. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  72. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  73. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  74. non radii solis neque lucida tela diei
  75. discutiant, sed naturae species ratioque.
  76. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  77. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  78. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  79. atque oculei partes animantis totius extant.
  80. ---
  81. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  82. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  83. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  84. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  85. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  86. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  87. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  88. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  89. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  90. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  91. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  92. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  93. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  94. in nullo caput interea sit forte dolore.
  95. Praeterea molli cum somno dedita membra
  96. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  97. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  98. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  99. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  100. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  101. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  102. principio fit uti detracto corpore multo
  103. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  104. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  105. diffugere forasque per os est editus ,
  106. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  107. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  108. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  109. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  110. semina, curare in membris ut vita moretur.
  111. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  112. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  113. quapropter quoniam est animi natura reperta
  114. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  115. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  116. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  117. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  118. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  119. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  120. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  121. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  122. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  123. idque situm media regione in pectoris haeret.
  124. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  125. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  126. cetera pars animae per totum dissita corpus
  127. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  128. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  129. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  130. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  131. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  132. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  133. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  134. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  135. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  136. consentire animam totam per membra videmus
  137. sudoresque ita palloremque existere toto
  138. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  139. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  140. denique concidere ex animi terrore videmus
  141. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  142. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  143. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  144. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  145. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  146. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  147. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  148. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  149. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  150. corporea natura animum constare animamque?
  151. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  152. consentire animum nobis in corpore cernis.
  153. si minus offendit vitam vis horrida teli
  154. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  155. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  156. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  157. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  158. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  159. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  160. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  161. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  162. principio esse aio persuptilem atque minutis
  163. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  164. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  165. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  166. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  167. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  168. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  169. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  170. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  171. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  172. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  173. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  174. at contra mellis constantior est natura
  175. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  176. haeret enim inter se magis omnis materiai
  177. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  178. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  179. namque papaveris aura potest suspensa levisque