De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  2. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  3. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  4. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  5. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  6. consimilis; verum positura discrepitant res.
  7. sic ipsis in rebus item iam materiai
  8. intervalla vias conexus pondera plagas
  9. concursus motus ordo positura figurae
  10. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  11. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  12. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  13. accedere et nova se species ostendere rerum.
  14. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  15. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  16. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  17. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  18. principio caeli clarum purumque colorem