De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  2. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  3. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  4. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  5. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  6. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  7. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  8. nec sic interemit mors res ut materiai
  9. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  10. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  11. res ut convertant formas mutentque colores
  12. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  13. ut noscas referre earum primordia rerum
  14. cum quibus et quali positura contineantur
  15. et quos inter se dent motus accipiantque,
  16. neve putes aeterna penes residere potesse
  17. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  18. rebus et interdum nasci subitoque perire.