De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  2. libera continuo, dominis privata superbis,
  3. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  4. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  5. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  6. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  7. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  8. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  9. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  10. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  11. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  12. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  13. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  14. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  15. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  16. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  17. primigenum maris et terrae solisque coortum
  18. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  19. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  20. unde mare et terrae possent augescere et unde
  21. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  22. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  23. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  24. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  25. umor ad umorem, terreno corpore terra
  26. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  27. donique ad extremum crescendi perfica finem
  28. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  29. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  30. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  31. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  32. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  33. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  34. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  35. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  36. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  37. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  38. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  39. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  40. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  41. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  42. inde minutatim vires et robur adultum
  43. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  44. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  45. et quo latior est, in cunctas undique partis
  46. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  47. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  48. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  49. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  50. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  51. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  52. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  53. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  54. corpora conficere et plagis infesta domare.
  55. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  56. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  57. omnia debet enim cibus integrare novando
  58. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  59. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  60. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  61. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  62. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  63. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  64. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  65. aurea de caelo demisit funis in arva
  66. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  67. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  68. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  69. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  70. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  71. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  72. conterimusque boves et viris agricolarum,
  73. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  74. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  75. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  76. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  77. et cum tempora temporibus praesentia confert
  78. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.