De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  2. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  3. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  4. ex infinito cita corpora materiai.
  5. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  6. aer dissaepit collis atque aera montes,
  7. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  8. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  9. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  10. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  11. perpetuo possint aevi labentia tractu
  12. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  13. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  14. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  15. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  16. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  17. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  18. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  19. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  20. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  21. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  22. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  23. exiguum possent horai sistere tempus;
  24. nam dispulsa suo de coetu materiai
  25. copia ferretur magnum per inane soluta,
  26. sive adeo potius numquam concreta creasset
  27. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  28. nam certe neque consilio primordia rerum
  29. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  30. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  31. sed quia multa modis multis mutata per omne
  32. ex infinito vexantur percita plagis,
  33. omne genus motus et coetus experiundo
  34. tandem deveniunt in talis disposituras,
  35. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  36. et multos etiam magnos servata per annos