De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut semel in motus coniectast convenientis,
  2. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  3. integrent amnes et solis terra vapore
  4. fota novet fetus summissaque gens animantum
  5. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  6. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  7. ex infinito suboriri copia posset,
  8. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  9. nam vel uti privata cibo natura animantum
  10. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  11. dissolui simul ac defecit suppeditare
  12. materies aliqua ratione aversa viai.
  13. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  14. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  15. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  16. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  17. inter dum resilire tamen coguntur et una
  18. principiis rerum spatium tempusque fugai
  19. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  20. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  21. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  22. infinita opus est vis undique materiai.
  23. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  24. in medium summae quod dicunt omnia niti
  25. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  26. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  27. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  28. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  29. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  30. nitier in terraque retro requiescere posta,
  31. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  32. et simili ratione animalia suppa vagari
  33. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  34. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  35. sponte sua possint in caeli templa volare;
  36. illi cum videant solem, nos sidera noctis