De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  2. finitumst; namque extremum debebat habere.
  3. extremum porro nullius posse videtur
  4. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  5. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  6. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  7. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  8. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  9. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  10. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  11. Praeterea si iam finitum constituatur
  12. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  13. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  14. id validis utrum contortum viribus ire
  15. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  16. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  17. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  18. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  19. cogit ut exempta concedas fine patere.
  20. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  21. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  22. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  23. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  24. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  25. fiet uti nusquam possit consistere finis
  26. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  27. Praeterea spatium summai totius omne
  28. undique si inclusum certis consisteret oris
  29. finitumque foret, iam copia materiai
  30. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  31. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  32. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  33. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  34. ex infinito iam tempore subsidendo.
  35. at nunc ni mirum requies data principiorum
  36. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,