De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finitumque foret, iam copia materiai
  2. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  3. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  4. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  5. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  6. ex infinito iam tempore subsidendo.
  7. at nunc ni mirum requies data principiorum
  8. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  9. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  10. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  11. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  12. ex infinito cita corpora materiai.
  13. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  14. aer dissaepit collis atque aera montes,
  15. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  16. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  17. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  18. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  19. perpetuo possint aevi labentia tractu
  20. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  21. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  22. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  23. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  24. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  25. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  26. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  27. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  28. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  29. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  30. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  31. exiguum possent horai sistere tempus;
  32. nam dispulsa suo de coetu materiai
  33. copia ferretur magnum per inane soluta,
  34. sive adeo potius numquam concreta creasset
  35. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  36. nam certe neque consilio primordia rerum
  37. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  38. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto